라틴어 문장 검색

Vitula et ursus pascentur, simul accubabunt catuli eorum; et leo sicut bos comedet paleas.
암소와 곰이 나란히 풀을 뜯고 그 새끼들이 함께 지내리라. 사자가 소처럼 여물을 먹고 (불가타 성경, 이사야서, 11장7)
Quia requiescet manus Domini in monte isto ". Et triturabitur Moab in loco suo, sicuti teruntur paleae in sterquilinio;
주님의 손이 이 산 위에 머무르신다.” 그러나 검불이 거름 구덩이에서 짓밟히듯 모압이 제자리에서 짓밟히리라. (불가타 성경, 이사야서, 25장10)
Et erit sicut pulvis tenuis multitudo superborum tuorum, et sicut palea volans multitudo fortium. Eritque repente confestim,
그러나 네 적들의 무리도 작은 티끌처럼 되고 포악한 자들의 무리도 흩날리는 겨처럼 되리라. 그리고 한순간 갑자기 (불가타 성경, 이사야서, 29장5)
Lupus et agnus pascentur simul, et leo sicut bos comedet paleas, et serpenti pulvis panis eius. Non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo ", dicit Dominus.
늑대와 새끼 양이 함께 풀을 뜯고 사자가 소처럼 여물을 먹으며 뱀이 흙을 먹이로 삼으리라. 나의 거룩한 산 어디에서도 그들은 악하게도 패덕하게도 행동하지 않으리라.” 주님께서 말씀하신다. (불가타 성경, 이사야서, 65장25)
Propheta, qui habet somnium, narret somnium et, qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum?, dicit Dominus.
꿈을 꾼 예언자는 꿈 이야기를 하도록 버려두고, 내 말을 받은 이는 충실하게 그 말씀을 전하게 하여라. 쭉정이가 알곡과 무슨 상관이 있느냐? 주님의 말씀이다. (불가타 성경, 예레미야서, 23장28)
Et similitudo super capita animalium firmamenti quasi aspectus crystalli horribilis et extenti super capita eorum desuper.
그 생물들 머리 위에는 빛나는 수정 같은 궁창의 형상이 무섭게 자리 잡았는데, 그들 머리 위로 펼쳐져 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 1장22)
cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ".
또 손에 키를 드시고 당신의 타작마당을 깨끗이 하시어, 알곡은 곳간에 모아들이시고 쭉정이는 꺼지지 않는 불에 태워 버리실 것이다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 3장12)
cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ".
또 손에 키를 드시고 당신의 타작마당을 깨끗이 치우시어, 알곡은 당신의 곳간에 모아들이시고 쭉정이는 꺼지지 않는 불에 태워 버리실 것이다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 3장17)
et in conspectu throni tamquam mare vitreum simile crystallo. Et in medio throni et in circuitu throni quattuor animalia, plena oculis ante et retro:
또 그 어좌 앞에는 수정처럼 보이는 유리 바다 같은 것이 있었습니다. 그리고 어좌 한가운데와 그 둘레에는 앞뒤로 눈이 가득 달린 네 생물이 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 4장6)
Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni.
그 천사는 또 수정처럼 빛나는 생명수의 강을 나에게 보여 주었습니다. 그 강은 하느님과 어린양의 어좌에서 나와, (불가타 성경, 요한 묵시록, 22장1)
Noverat certe ut discretissimus grana a paleis, et margaritam caeteris quandoque pretiosiorem in sterquilinio deprehendere, quam in ornamento regio tanquam sapiens aurifaber valeat componere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:2)
Quousque enim paleas cum granis praesens Ecclesia indifferenter continebit, nec messi Domini inimicus homo superseminare zizania cessabit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:9)
Clarior argento, fuluo conspectior auro Lucidior glacie, cristallo gracior omni, Menti planicies roseo non derogat ori;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:7)
An glaciem gerat in specie reddatque figuram Cristalli perdatque suum liquor ipse liquorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:10)
Ex hiis concludit Fronesis quod celicus humor Cristalli retinet speciem glaciemque figurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION